Sanctus Josephus Leonissae natus est anno millessimo quingentesimo quinquagesimo sexto (1556) post Christum natum. Puer erat devotus et pius, saepeque altaria aedificavit Domino et adduxit alios pueros ut cum eo orarent.
Patruus ejus instituit et docuit eum et voluit ut duceret uxorem quandam puellam. Sed cum Josephus in febrem incidisset consilium suum mutavit, et febri decessa se contulit ad Ordinem Fratrum Minorum Capuccinorum atque factus est frater.
Anno millessimo quingentessimo octogesimo septimo (1587) missus est a ministro generali Ordinis Capucinnorum in Constantinopolin ut ministraret captivis Christianis illic. Cotidie apud naves Ottomanorum versatus est, ubi captivi tenebantur, et praedicavit evangelium in viis et plateis dum comprehensus sit et in custodiam Ottomanorum traditus. Paulo post liberatus est, postulantibus Italis, sed inde consilium cepit ut evangelium praedicaret Sultani. Quod facere cum conatus esset, morti damnatus est. Tres dies suspendebatur in patibulo. Fertur angelus descendisse et liberavisse eum.
Reversus est Italiam, ubi praedicavit cotidie sexies vel septies, cibum pauperibus donavit, quem coluit in horto suo, et aliis modis eis ministravit. Mortuus est anno millessimo sescentesimo duodecimo (1612), et anno millessimo septingentesimo quadragesimo sexto (1746) canonizatus est a Benedicto Decimo Quarto.